previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. audiebantur itaque propalam voces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper [p. 252] in praecipitem locum favore tollat, deinde in ipso1 discrimine periculi destituat: [2] sic Sp. Cassium in agros plebem vocantem, sic Sp. Maelium ab ore civium famem suis impensis propulsantem oppresses, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis; [3] saginare plebem populares suos2 ut iugulentur. hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit vir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet; cui servo unquam mendacii poenam vincula fuisse? [4] non obversatam esse memoriam noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipso paene iove erepto ex hostium manibus vidissent? selibrisne farris gratiam servatori patriae relatam? [5] et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Iovi parem fecerint eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse? [6] iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum repente id3 quod erepturi erant, ex [p. 254] senatus consulto Manlius vinclis liberatur. quo4 facto non seditio finita, sed dux seditioni datus est.

[7] per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli captivosque repetentibus ut suis legibus in eos animadverterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis, quod cives Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent. [8] non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius, externo. non civi comparatum, tegeret.

1 A.U.C. 369

2 populares suos ω (cf. Walters and Conway ad loc.): populares duker: suos Madvig: populares viros kraffert.

3 repente id Luterbacher: remisso id ω: remisso F3 douiatius Crévier: remisso eo ς.

4 A.U.C. 369

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legationis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Manlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HE´RNICI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: