Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
ne id nimis laetum parti alteri esset, parva,
ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa
intervenit.
M. Fabi Ambusti, potentis viri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae
duae nuptae Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio
Stoloni erat, inlustri quidem viro, tamen plebeio;
eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulgum
[p. 384]
quaesierat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.