Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros,
cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam
eum gliscente in dies seditione, quam solito magis
metuendam auctor faciebat.
[2]
non enim iam orationes
modo M. Manli sed facta popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent, intuenti erant.
[3]
centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae
cum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et manum iniecit vociferatusque de superbia
patrum ac crudelitate faeneratorum et miseriis plebis,
virtutibus eius viri fortunaque,
[4]
'tum vero ego' inquit
'nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque meum tamquam Gallis
victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.'
[5]
inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem, ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis
Romanae, gratiam referant.
[6]
acceptus extemplo in
tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti, Gallico aliisque deinceps bellis
ostentans:
[7]
se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam sorte exsoluta mergentibus semper
sortem usuris obrutum faenore esse;
[8]
videre lucem,
forum, civium ora M. Manli opera; omnia parentium
beneficia ab illo se habere; illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum
patria, penatibus publicis ac privatis iuris fuerit, id
cum uno homine esse.
[p. 361]
[9]
his vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda
consilii res.
[10]
fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi; 'ne quem vestrum' inquit, 'Quirites,
donec quidquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.' id vero ita accendit animos,
ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis
viderentur.
ad hoc domi,
[11]
contionantis in modum, sermones
pleni criminum in patres; inter quos, cum omisso
discrimine, vera an vana iaceret, thensauros Gallici
auri occultari a patribus iecit, nec iam possidendis
publicis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque
publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem
aere alieno posse.
[12]
quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri: cum conferendum ad
redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo
conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum
in paucorum praedam cessisse.
[13]
itaque exsequebantur
quaerendo, ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis
eo versae erant omnium curae, apparebatque nec veri
indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.