previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit: [2] fana omnia, quoad1 ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in [p. 168] libris per duumviros quaereretur; [3] cum Caeritibus2 hospitium publice fieret quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, beneficioque eius populi non intermissus honos deorum immortalium esset; [4] ludi Capitolini fierent, quod Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis3 qui in Capitolio atque arce habitarent. [5] expiandae etiam vocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Nova via Aio Locutio4 fieri. [6] aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iovis cellam conlatum, cum quo5 referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iovis sella poni iussum. [7] iam ante in eo religio civitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum, ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque additus ut earum sicut virorum post mortem sollemnis laudatio esset. [8] his peractis, quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi [p. 170] poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem6 adsiduis contionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universo senatu prosequente escendit atque ita verba fecit:

1 quoad mommsen: quod ω.

2 A.U.C. 364

3 iis ς: hiis A: eis VU: his ω.

4 in Nova via Aio Locutio Sigonius (cf. Gellius xvi. xvii. 2, Cic. Div. I. 101, II. 69): in noua ia locutio M: in noua iam locutio (or similar corruptions) ω.

5 quo mommsen: quo re V: in quae (inique H) ω.

6 A.U.C. 364

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Laudatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aio Locutio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caerites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funebres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hospitium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Aius Locutius
    • Harper's, Ludi
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLLE´GIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FANUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HOSPI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI CAPITOLI´NI
    • Smith's Bio, Aius Locu'tius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: