previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. [2] ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse. [3] hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit: quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, [4?] ne qua gens arcere advenientes posset. tum Segoveso sortibus dati Hercynei saltus; [p. 118] Belloveso haud paulo laetiorem in Italiam viam di1 dabant. [5] is quod eius ex populis abundabat, Bituriges Arvernos Senones Haeduos2 Ambarros Carnutes Aulercos excivit. profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos3 venit.

Alpes inde oppositae erant; [6] quas inexsuperabiles visas haud equidem miror nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas. [7] ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari. [8] massilienses erant ii, navibus a Phocaea profecti. id Galli fortunae suae omen rati adiuvere ut quem primum in terram egressi occupaverant locum patientibus Saluis4 communirent. ipsi per Taurinos saltus saltumque Duriae Alpes5 transcenderunt; [9] fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.

1 A.U.C 363

2 Haeduos H. J. Müller: aeduos ω.

3 Tricastinos ς (cf. XXI. xxxi. 9): tricaspinos ω: tris caspinos D.

4 patientibus Saluis valesius: patentibus (petentibus B) siluis ω.

5 saltumque Duriae Alpes Conway: saltusque iuriae alpes H: saltusque iuliae alpis (alpes M1 or M2A2) ω: saltusque (or quae) iuliae alte (alta U) alpis (alpes F2) PE?FBU.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (70 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massilienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mediolanium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phocaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saluvii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Segovesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Taurini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tieinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedui
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alpes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ambarri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ambigatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arverni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aulerci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellovesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bituriges
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carnutes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtico
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercynii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Insubres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Insubrius
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, LE PEGUE Drôme, France.
    • Harper's, Ambigātus
    • Harper's, Umbria
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AE´DUI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AMBARRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARVERNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BITU´RIGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARNU´TES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERCY´NIA SILVA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´NSUBRES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MEDIOLA´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´LYES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TAURI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TICINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TRICASTI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VENETIA
    • Smith's Bio, Ambiga'tus
    • Smith's Bio, Heracles or HERCULES
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: