previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. comitiis tribunorum militum patres summa1 ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur. propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur. [2] cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum C. Aemilius L. Valerius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum. [3] principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius [p. 90] Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat2 proficisceretur. differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit. [4] nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe. [5] sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa et partim artis partim arduis viis. [6] ceterum Camillus captivum indidem3 ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit. [7] trifariam Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat. ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent. [8] multi caesi volneratique priusquam paventes portis inciderent. castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed severitate imperii victi eandem virtutem et oderant et mirabantur. [9] obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes [p. 92] proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe,4 cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent. [10] videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.

1 A.U.C. 360

2 A.U.C. 360

3 indidem kern: indecem M: indicem ς.

4 A.U.C. 360

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (15):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: