Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. haec eo anno acta. et iam comitia1 tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus
quam belli cura erat, quippe non communicatum
modo cum plebe sed prope amissum cernentibus
summum imperium.
[2]
itaque clarissimis viris ex composito praeparatis ad petendum quos praetereundi
verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi,
perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant,2 in religionem vertentes comitia biennio habita:
[4]
priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proximo non prodigia, sed iam eventus: pestilentiam agris urbique inlatam
haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa
placandos esse in libris fatalibus inventum sit;
comitiis auspicato quae fierent indignum dis visum
honores volgari discriminaque gentium confundi.
[5]
praeterquam maiestate petentium, religione etiam
attoniti homines patricios omnes, partem magnam
honoratissimum quemque, tribunos militum consulari
potestate creavere, L. Valerium Potitum quintum
M.3 Valerium Maximum M. Furium Camillum iterum [p. 52]
L. Furium Medullinum tertium Q. Servilium4 Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum.
[6]
his tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est;
[7]
tota vis in populationibus fuit. duo summi
imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena
praedas ingentes egere nulla incolumi relicta re cui
ferro aut igni noceri posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.