previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Ueios migrare nec hic aedificando inopem plebem uexare. [2] hanc autem iactari magis causam quam ueram esse, ut ego non dicam, apparere uobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum aduentum, saluis tectis publicis priuatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Ueios transmigraremus. [3] [p. 5082]et uidete quantum inter meam sententiam uestramque intersit, tribuni. uos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contranec id mirati sitis, priusquam quale sit audieritisetiamsi tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. [4] quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi uictoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. [5] non enim reliquisse uictores, sed amisisse uicti patriam uidebimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitas imposuisse ut desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus. et Galli euertere potuerunt Romam quam Romani restituere non uidebuntur potuisse? [6] quid restat nisi ut, si iam nouis copiis ueniantconstat enim uix credibilem multitudinem esseet habitare in capta ab se, deserta a uobis hac urbe uelint, sinatis? [7] quid? si non Galli hoc sed ueteres hostes uestri, Aequi Uolsciue, faciant ut commigrent Romam, uelitisne illos Romanos, uos Ueientes esse? an malitis hanc solitudinem uestram quam urbem hostium esse? non equidem uideo quid magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis? [8] [p. 5083]si tota urbe nullum melius ampliusue tectum fieri possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire? [9] maiores nostri, conuenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter siluas paludesque esset, nouam urbem tam breui aedificarunt: nos Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget? et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio uniuersi recusamus facere?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: