previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. sed dique et homines prohibuere redemptos uiuere Romanos. nam forte quadam priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator interuenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoueri iubet. [2] cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse quae postquam ipse dictator creatus esset iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. [3] suos in aceruum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit. [4] instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praeparariue poterant prouidit. [5] Galli noua re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. iam uerterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuuabant. igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam uicerant. [6] [p. 5075]iustiore altero deinde proelio ad octauum lapidem Gabina uia, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli uincuntur. ibi caedes omnia obtinuit; [7] castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque iocos militares quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud uanis laudibus appellabatur. [8] seruatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie seruauit cum prohibuit migrari Ueios, et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium; [9] eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae, senatu obsecrante ne rem publicam in incerto relinqueret statu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (16 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gabina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´BII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Brennus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: