previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; [2] quam orationem non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante, aequam arbitror uideri posse. in qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset, aduersariorum certe orationibus contentus essem. [3] negabant nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro portione iniungi? [4] [p. 5006]nusquam nec opera sine emolumento nec emolumentum ferme sine impensa opera est. labor uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta. [5] moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset: [6] gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui grauis impensa non est, paulo diutius abesse. [7] an si ad calculos eum res publica uocet, non merito dicat: 'annua aera habes, annuam operam ede: an tu aequum censes militia semestri [8] solidum te stipendium accipere?' inuitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum ciuibus agere uolumus, agique tamquam cum patria nobiscum aequum censemus. [9] aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. [10] perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam imponere debuit. [11] decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab domo? [12] [p. 5007]quot terras, quot maria distans? nos intra uicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget. scilicet quia leuis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseuerandum stimulet. [13] septiens rebellarunt; in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; [14] auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos concitare uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Cincinnatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Troia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Harper's, Aes
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI CAPITOLI´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MILLIA´RE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), STIPE´NDIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: