previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [p. 5047]senatum uero incitare aduersus legem haud desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendae legis uenisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore. [2] nam quod ad se priuatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes uestigiis laudum suarum; [3] sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captiuo solo habitare populum Romanum et uictrice patria uictam mutari. [4] his adhortationibus principes concitati [patres] senes iuuenesque cum ferretur lex agmine facto in forum uenerunt, dissipatique per tribus, suos quisque tribules prensantes, [5] orare cum lacrimis coepere ne eam patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Uestae, cetera circa templa deorum ostentantes; [6] ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Ueios, ne Roma desereretur. [7] quia non ui agebant sed precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt. [8] [p. 5048]adeoque ea uictoria laeta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Ueientani septena iugera plebi diuiderentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, uellentque in eam spem liberos tollere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (15 total)
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Iulius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PLEBISCI´TUM
    • Smith's Bio, Tu'llius, Se'rvius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: