previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat. [2] [p. 5042]is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, [dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. [3] ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, [4] Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit. [5] quae ubi Camillus audiuit, 'non ad similem' inquit, 'tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere uenisti. [6] nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est eritque. sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. [7] arma habemus non aduersus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Ueios oppugnarunt. [8] eos tu quantum in te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis artibus, uirtute opere armis, sicut Ueios uincam'. [9] denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, uirgasque eis quibus proditorem agerent in urbem uerberantes dedit. [10] [p. 5043]ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re noua uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem uniuersa posceret ciuitas. [11] fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur. [12] introducti ad senatum ita locuti traduntur: 'patres conscripti, uictoria cui nec deus nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius est, melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris uicturos. [13] euentu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem uictoriam maluistis; nos fide prouocati uictoriam ultro detulimus. [14] sub dicione uestra sumus; mittite qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. [15] nec uos fidei nostrae nec nos imperii uestri paenitebit.' Camillo et ab hostibus et a ciuibus gratiae actae. Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo uacaret, pecunia imperata. pace data exercitus Romam reductus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falerii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Smith's Bio, Camillus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: