previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. [p. 5036]Romam ut nuntiatum est Ueios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et uatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuuari consiliis potuerat res ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant, [2] tamen quia tot annis uarie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, uelut ex insperato immensum gaudium fuit, [3] et priusquam senatus decerneret plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit. [4] aduentus quoque dictatoris omnibus ordinibus obuiam effusis celebratior quam ullius unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. [5] maxime conspectus ipse est, curru equis albis iuncto urbem inuectus, parumque id non ciuile modo sed humanum etiam uisum. [6] Iouis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit. [7] tum Iunoni reginae templum in Auentino locauit, dedicauitque Matutae Matris; atque his diuinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicauit. [8] agi deinde de Apollinis dono coeptum. cui se decimam uouisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices soluendum religione populum censerent, [9] haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur. [10] tandem eo quod lenissimum uidebatur decursum est, ut qui se domumque religione exsoluere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret, [11] [p. 5037]ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienauit. [12] inter haec pacificatum legati a Uolscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret ciuitas quam quod digni peterent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (24 total)
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucumo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pythieus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DE´CUMAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUPPLICA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Smith's Bio, Matu'ta
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: