previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. versae inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quaecumque reliqua esset fortuna. [2] digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captae urbis non superesse statuerant exitio, [3] cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humani superesset mali, relinquebant. [4] magna pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia, quod utile obsessis ad minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat. [5] alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit Ianiculum. [6] inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes.

[7] flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae, quia vires ad omnia ferenda deerant, relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, [8] optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt via, quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. in eo clivo eas cum L. Albinius, [9] de plebe Romana homo, conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam, quae inutilis bello urbe excedebat, [10] salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque [p. 329] rerum, religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum inposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (19 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Religio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Albinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flamen
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PLAUSTRUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, L. Albi'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: