previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. atque ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quod abducere infecta re a Veis exercitum noluerunt, non utile solum, sed etiam necessarium fuerit, postea disseram; [2] nunc de ipsa condicione dicere militantium libet. quam orationem non apud vos solum, sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante aequam arbitror videri posse. in qua, si mihi ipsi nihil, quod dicerem, in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem. negabant nuper danda esse aera militibus, [3] quia numquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione iniungi? nusquam [4] nec opera sine emolumento nec emolumentum ferme sine inpensa opera est. labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta. [5] moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere, unde domi militiaeque se ac suos tueri posset; [6] gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis inpensa non est, paulo diutius abesse. [7] an, si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat: 'annua aera habes, annuam operam ede; an tu aecum censes militia semenstri solidum te stipendium accipere?' [8] invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent, qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum civibus agere [p. 288] volumus agique tamquam cum patria nobiscum aecum censemus.

[9] aut non suscipi bellum oportuit aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. [10] perficietur autem, si urgemus obsessos, si non ante abscedimus, quam spei nostrae finem captis Veis inposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam inponere debuit. [11] decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia quam procul ab domo? quot terras, quot maria distans? [12] nos intra vicensimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre piget. scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet. [13] septiens rebellarunt; in pace numquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; [14] auctores fuere contra ius caedis inpiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt hodieque id moliuntur; res repetentis legatos nostros haud procul afuit quin violarent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Cincinnatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Troia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Harper's, Aes
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI CAPITOLI´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MILLIA´RE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), STIPE´NDIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: