previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec duci, [2] qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant.

[3] cum iam humanae opes egestae a Veis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere. [4] namque delecti ex omni exercitu iuvenes pure lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, venerabundi templum iniere primo religiose admoventes manus, quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos adtrectare non esset solitus. [5] dein cum quidam seu spiritu divino tactus sen iuvenali ioco 'visne Romam ire, Iuno?' dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt. [6] inde fabulae adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam; motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse integramque in Aventinum, [7] aeternam sedem suam, quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. hic Veiorum occasus fuit, [8] urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa, cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente operibus tamen, non vi expugnata est. [p. 310]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (16 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Deorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Juno
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: