previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus, L. Furius Medullinus quartum, L. Sergius Fidenas, A. Postumius Regillensis, P. Cornelius Maluginensis, A. Manlius magistratum inierunt. [2] eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veienti quoque et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, [3] inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in agrum Romanum cohortes expedites mittunt: aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos. [4] Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est. [5] A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectuetenim ab tribunis plebis inpediebantur—, sed prope omnium voluntariorum, quos adhortando incitaverant, coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere. [6] multos mortales obtruncant, omnes exuunt inpedimentis [p. 303] et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur. [7] biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognitaerant autem ea pleraque hostium ipsorumsub hasta veniere, quodque inde redactum, militibus est divisum.

cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. iamque ' [8] Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem responso captivi vatis: 'Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis extingues; [9] tum tu insiste audax hostium muris memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his, quae nunc panduntur, fatis victoriam datam. [10] bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata, ut adsolet, facito'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: