Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia
Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta,
decem pondo auri et argenti ad summam sestertii1 deciens in2 aerarium rettulit.
[2]
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum
est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab
[p. 258]
rege Perseo per ignobiles tres legatos ei adlatae sunt.3 quos cum flentes ac sordidatos4 cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti5 humanae,
[3?]
quod qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum adcivisset6 auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam compulsus, supplex, fani religione non viribus suis tutus esset.
[4]
sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem
omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit.
[5]
itaque, quamquam in reliqua parte litterarum
minime regiae preces erant, tamen sine responso ac
sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus,
cuius nominis obliviscendum victo esset;
[6]
itaque
alterae litterae cum privati nominis titulo missae et
petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur,
cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae
posset.
[7]
missi sunt tres legati, P. Lentulus, A.
Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione
perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret tendente.7
1 sestertii J. F. Gronovius: sestertium V.
2 in add. Fr: om. V.
3 A.U.C. 586
4 ei adlatae sunt. quos cum flentes ac sordidatos add. H. J. Müller: om. V.
5 sorti vascosanus: sortis V.
6 adcivisset J. F. Gronovius: ciuisse V.
7 et clementiam populi Romani permitteret tendente kreyssig: et pr. permitterecletendente V.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.