previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani Illyricum1 esse. [2] ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decrevit. indictae2 a consule sunt in ante diem3 quartum et tertium et pridie idus Novembres.

[3] tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos4 post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum vocatos esse; [4] ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, [5?] quod id bellum grave atque [p. 256] incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum5 ipsis Romanis esset. [6] fortunam populi Romani bene fecisse, quod6 finito aliter bello gratulandi7 sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset. haec ab Rhodio dicta.

responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque8 impensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam misisse. [7] nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. [8] postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent9 et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex imminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos.

1 Romani Illyricum Madvig: Romani et Illyricum V.

2 decrevit. indictae heraeus: decrevit. iterum Latinae edictae mommsen: decrevitur latinae dictae V: decrevit. indictae Latinae hertz.

3 diem add. Sigonius: om. V.

4 dimissos Drakenborch: missos V.

5 A.U.C. 586

6 fortunam populi Romani bene fecisse, quod Wesenberg: fortunambper beneficiis sequendo V.

7 finito aliter bello gratulandi Fr: finito aliter bello sequendo aliter gratulandi V.

8 cura neque Madvig: neque cura V.

9 audissent vahlen: audirent V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: