previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit. [2] urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum; arx intra moenia1 in immanem altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria ab2 occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens. sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, [3?] sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo. [4] inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem;3 unde per Megalopolim Olympiam escendit. ubi et alia quidem spectanda ei4 visa; [5] iovem velut praesentem intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit.

[6] ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, [p. 344] ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem5 cum reverteretur,6 in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit; mirantique et percunctanti, quid esset, [7?] defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab7 A. Baebio, praefecto8 praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum qui interfecti essent et exulum possideri.9 [8] iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento10 Cn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. [9] quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus11 custodia processissetid diei iter est—, ipsum quidem benigne adlocutus est; ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, [10?] primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset,12 deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referrique tegulas et refici detecta,13 sicut fuerant, iussit. [11] et Persea quidem cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.

[p. 346]

1 intra moenia J. F. Gronovius: inter omnia V.

2 ab add. Fr: om. V.

3 memorabilem Fr: memorabilem ac silentiam V.

4 ei Madvig: et V.

5 A.U.C. 587

6 reverteretur Wesenberg: revertit V: cum comitatu revertit heraeus.

7 ab . . .praefecto add. kreyssig: om. V.

8 ab . . .praefecto add. kreyssig: om. V.

9 possideri kreyssig: possidere V.

10 convento kreyssig: conventu V.

11 omni solutus Madvig: nimissolutiscuius V.

12 esset J. F. Gronovius: est V.

13 refici detecta Madvig:referri et tecta V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lyciscus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Postumius Albinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pallantium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tisippi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aesculapius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Baebius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epidaurus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Isthmus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VALETUDINA´RIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AETO´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORINTHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EPIDAURUS
    • Smith's Bio, Bae'bius
    • Smith's Bio, Lyciscus
    • Smith's Bio, Perseus
    • Smith's Bio, Phei'dias
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: