Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. M'.1 Iuventius Thalna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus
Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat,
[2]
ut
Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius
anni deligerent qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.
[3]
huic actioni
M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.
[4]
sed et praetor novo maloque exemplo rem
ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non
consulibus certioribus factis de sua unius sententia
rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum
indici,
[5?]
cum antea semper prius senatus de bello
consultus esset, deinde ex auctoritate2 patrum ad populum latum,
[6?]
et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi quam privatis
suadendi dissuadendique legem potestas facta esset,
eoque persaepe evenisset, ut et3 qui non professi [p. 314]
essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex4 oratione5 dissuadentium intercederent,
[7?]
et qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat;
[8]
tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo.. .6 in adventum imperatoris . . .7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.