previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. in quattuor urbanas tribus discripti1 erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus2 esset, [2?] —eos, ubi proximo lustro censi essent, censeri iusseruntet eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, . . .3 censendi ius factum est. [3] hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse. [4] neque enim, si tribu movere possit,4 quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id est civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. [5] haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis [p. 294] tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur,5 in quam omnes, qui servitutem servissent, conicerent. esquilinae sors exiit; in ea Ti. [6] Gracchus pronuntiavit libertinos omnis censeri placere. [7] magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui non impedisset. [8] plures quam ab6 superioribus et senatu moti7 sunt et equos vendere iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti8 et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat,9 ab10 altero levata ignominia. [9] petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera quae locassent probanda anni et sex mensum11 tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum, intercessit.

[10] eodem anno C. Cicereius aedem Monetae in monte12 Albano dedicavit quinquennio post quam vovit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.

1 discripti buecheler: descripti V.

2 ex se natus kreyssig:exsenatu V.

3 lacunam indicat Crévier.

4 possit Drakenborch: posset V.

5 A.U.C. 586

6 plures quam ab kreyssig: plusquamad V.

7 moti douiatius: remoti V.

8 moti J. F. Gronovius: remoti V.

9 notarat pighius: notaret V.

10 ab add. Fr: om. V.

11 sex mensum bekker: bimensus V.

12 aedem Monetae in monte Drakenborch:ademmõ et V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libertatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libertini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Monetae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ordinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Postumius Albinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suffragia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, >Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Tremellius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atrium Libertatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Cicereius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Appii F. Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Esquilina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flamen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), A´TRIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LOCUPLE´TES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUSCONSULTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Smith's Bio, Gracchus
    • Smith's Bio, Treme'llius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: