previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traeicit. [2] -C. Popilius, qui ad Delum1 in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali2 navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit, [3?] ut prius occurrere Antiocho posset quam ad Alexandreae moenia accederet. [4] cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma3 venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi [p. 274] positus, [5?] principes Rhodiorum occurruntiam enim4 eo quoque victoriae fama perlata eratorantes, ut Rhodum deveherentur: pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia quae acta essent quaeque5 agerentur Rhodi, et comperta per se, non volgata fama Romam referre. [6] diu negantes pepulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. [7] adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, [8?] et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce, [9?] ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate ei6 esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent.

[10] C. Decimi moderatior oratio fuit,7 qui in plerisque eorum quae commemorata a Popilio essent culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit: [11] eos venalem linguam habentis decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens8 populo foret, in capita noxiorum versura. [p. 276] cum magno adsensu auditus est, [12] non magis eo9 quod multitudinem noxa levabat quam quod culpam in auctores verterat. [13] itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam10 grata oratio eorum fuit qui quae Popilius obiecerat diluere utcumque conati sunt, quam eorum qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt. [14] decretum igitur extemplo ut qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis11 condemnarentur. excesserant12 urbe sub adventum13 Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt. [15] legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis14 facto Rhodii exercebant;15 quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.16

1 ad Delum Fr: delun V.

2 Attali sive Attalicis luterbacher: adticis V: Asiaticis Harant: adventiciis Madvig.

3 Loryma Fr: loriam V.

4 A.U.C. 586

5 quaeque Madvig: q. V.

6 civitate ei Harant: civitates V.

7 coniectarent. C. Decimi moderatior oratio fuit, qui Fr: coniectarentur cum Decimi moderatio fuitque V.

8 sana mens Weissenborn: tamen V.

9 A.U.C. 586

10 tam doering:tamentam V.

11 Capitis Fr: faciliscapitis C.

12 excesserant Madvig: excesserunt V.

13 adventum bas: adventu V.

14 iis Wesenberg: hi V.

15 facto Rhodii exercebant vahlen: facti Rhodii exercebantur V.

16 perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas H. J. Müller: perseverabant tam in exsequenda re tam Decimae lenitas quam V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loryma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Popillius Laenas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antenor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cassandrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Decimius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eumenes
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LO´RYMA
    • Smith's Bio, Deci'mius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: