Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
[2]
Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. is triumphus sine captivis
fuit, sine spoliis.
[3]
dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
[4]
senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil detrahens habere sineret;
[5]
Bithys, filius Cotyis, regis Thracum, cum obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi
placuit.
[6]
paucos post dies, quam haec sunt acta, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad
redimendum filium aliosque obsides adportantes.
[7]
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi
paterentur,
[8]
responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque
[p. 210]
eius et gente Thracum fuisset.
[9]
obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello
Romano occupatus timendus fuerit.
[10]
ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei
remissurum.
[11]
beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerva, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et
Thracibus munera data in singulos binum milium aeris.
[12]
Bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus. naves regiae captae de Macedonibus invisitatae ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.