Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut
[p. 196]
accepisset;
[2]
noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad
ministerium caedis.
[3]
hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos
aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat.
[4]
tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus; media una pars utrique generi adversa libertatem legesque
tuebatur.
[5]
his ut maior apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in
legationibus erant.
[6]
hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent,
implevere aures decem legatorum:
[7]
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in
conciliis adversus Romanos omnia instruxissent,
[8]
nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil praeter imperium Romanorum
spectarent.
[9]
ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius
et Cn. Domitius, ut ipsi edicto evocarent.
[10]
id duabus de causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum
auctores delatoresque;
[11]
altera, cur praesentes evocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.
[p. 197]
[12]
Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum
concilio.
[13]
quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem
extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt,
[14]
quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu
receptum commeatibus iuvissent.
[15]
duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.