Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
M'. Iuventius Talna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios
incitabat rogationemque promulgaverat,
[2]
ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se
eum sperans futurum esse.
[3]
huic actioni M. Antonius
et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.
[4]
sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent
[p. 184]
iuberentne Rhodiis bellum indici,
[5]
cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate patrum ad populum latum,
[6]
et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis
ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem.
[7]
tum inter praetorem tribunosque
omnia intempestive agendi certamen erat:
[8]
tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo ... in adventum imperatoris ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.