Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. Paulus per omnes deditas civitates dimissis
[p. 240]
qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis1 fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P.
Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum
2 modica peditum equitumque manu,
[2?]
simul ut Sinticen
evastaret et ad omnes conatus regi2 impedimento esset.
[3]
inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum
Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti3 eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse.
[4]
Consul a Pydna profectus cum toto exercitu die
altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde
posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm
urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit.4
[5]
sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum; cingunt paludes
inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas
restagnantes faciunt amnes.5
[6]
arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet,
aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat
et umore circumfusae paludis nihil laedatur.
[7]
muro
urbis coniuncta procul videtur; divisa est intermurali
amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante
externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem
ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae
pontem effugium.
[8]
et gaza regia in eo loco erat; sed
tum nihil praeter trecenta talenta quae missa Gentio
regi, deinde retenta fuerant, inventum est.
[9]
per quos
[p. 242]
dies ad Peliam stativa fuerunt, legationes frequentes6 quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt.
[10]
nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit.
[11]
effusa omnis
obviam7 turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orbavisse se Paulum . . .8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.