previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra habebat.1 [2] praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, quibus2 praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. [3] confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via,3 ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra [p. 98] posuerint. dierum, quem4 cepere, locum appellant.5 [4] inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportune consedisse; quantum6 extendere iter posset, consequeretur. [5] sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. [6] addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt acclinata. [7] non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. [8] quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. [9] itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est. [10] tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.

1 dux regius castra habebat hartel: duximus regis castra V.

2 quibus Wesenberg: qui V.

3 via add. H. J. Miller: om. V: confragosa via fuit Fr.

4 posuerint. dierum quem novdk: posuerint fuerimque dierumquē V: posuerint quieverintque. dierum quem Madvig: posuerint requieverintque. dierum quem vahlen: posuerint fuerintque ibi illa nocte. dierum quem goldbacher.

5 A.U.C. 585

6 quantum H. J. Müller: ut quantum V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=76
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phila
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ascuris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eudieru
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECU´RSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), IMPU´BES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EUDIERU
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OCTOLOPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHILA
    • Smith's Bio, Philippus, Ma'rcius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: