previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam civitatem et regem. [2] singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit,1 regum viribus reges oppugnare. [3] Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse. [4] si Macedoniae regnum sublatum foret, proximam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi civitates2 suam fecerint, deinde Syriam. [5] iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli,3 arceri. [6] haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam compelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes.

[7] ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captivorum redimendorum missus legatus erat; re4 vera occultiora quaedam agebantur, quae in praesentia invisum quidem et suspectum Romanis [p. 168] Eumenen falsis gravioribusque criminibus onerarunt;5 [8] proditor6 enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant. Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. [9] Hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho,7 regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat. [10] Herophon8 quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat. [11] quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit.

1 quod indignum novdk: quo indignus V.

2 liberandi civitates Madvig: liberanda civitatis V.

3 Aegypto, praemio belli vahlen: praemio belli ab egypto V.

4 re add. Koch: om. V

5 A.U.C. 586

6 gravioribusque criminibus onerarunt; proditor Madvig: gravioribus proditor V.

7 Antimacho J. F. Gronovius: anthioco V.

8 Herophon kreyssig: eropon V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.9
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menecrates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amphipolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antimachus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chimarus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cydas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eumenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herophon
    • Smith's Bio, Cydas
    • Smith's Bio, Ero'pon
    • Smith's Bio, Eu'menes Ii.
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: