previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit1 : [2] “animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum creatus,2 aut quo die magistratum inii,3 [3?] neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me imponi posse. deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse. [4] haec partim ominari,4 partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo,5 me omni ope adnisurum esse, ne6 frustra vos hanc spem de me conceperitis. [5] quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. [6] vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis,7 quorum auctor nemo extabit. [7] nam nunc [p. 160] quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello,8 animadverti, nemo tam famae contemptor est cuius non debilitari animus possit. [8] in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius. [9] nec quid faciendum9 sit modo statuunt, sed quidquid aliter quam ipsi censuere factum est, consulem veluti dicta die accusant. [10] haec magna impedimenta res gerentibus sunt.10 neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam11 Q. Fabius fuit qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit quam secunda fama male rem publicam gerere. [11] non sum is, Quirites,12 qui non existimem admonendos duces esse: immo eum qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem. quid ergo est? [12] primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis13 qui intersunt gerendis rebus, qui loca,14 qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi. [13] itaque si quis est qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello quod gesturus sum confidat, is ne deneget operam rei publicae et in [p. 162] Macedoniam mecum veniat. nave, equo, tabernaculo,15 viatico etiam a me iuvabitur; [14] si quem id facere piget et16 otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit. [15] sermonum satis ipsa praebet urbs; iis loquacitatem17 suam contineat: nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.” Ab hac contione Latinis, quae pridie kal. [16] Apriles fuerunt in monte sacrificio rite perpetrate protinus inde et consul et praetor Cn. Octavius in Macedoniam profecti sunt. [17] traditum memoriae est18 maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.

1 habuit add. Fr: om. V.

2 aut consul sum creatus pluygers: aut conpulsus consulatus V.

3 inii Madvig: inissent V.

4 ominari Crévier: opinari V.

5 certo audeo Madvig: certo habeo audeo V.

6 ne add. Fr: om. V.

7 ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis novák: aut vobis mores crudelitatis vestrae adlatis V.

8 A.U.C. 586

9 quiesse sit melius. nec quid faciendum kreyssig: quiesset sit ne quid melius faciendum V.

10 sunt Fr: quae V.

11 possunt, quam Madvig: possent V.

12 Quirites novák: quo V.

13 iis kreyssig: his V.

14 gerendis rebus, qui loca Sigonius: gerendis loco V.

15 A.U.C. 586

16 et add. ed. par. 1573: om. V.

17 urbs; iis loquacitatem Madvig: urbisloquacitatem V.

18 traditum memoriae est vahlen: traditum est memoriae est V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.66
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: