previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi. [2] Andronicus [p. 126] Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum. [3] incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat ad Phacum; [4] sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pavoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. [5] inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit. [6] iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. [7] revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro. [8] pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt. ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves. [9] dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt. [10] nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritavit. [11] redintegrata in litore pugna est; adiuvere, qui in navibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. [12] finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae, quam praetervecti fuerant. ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naves.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Marcius Figulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nicias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pallenensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessalonisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andronicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antigonea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vrinatores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cassandrenses
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AENEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANTIGONEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CRUSIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PI´ERES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THESSALONI´CA
    • Smith's Bio, Androni'cus
    • Smith's Bio, Ni'cias
    • Smith's Bio, Perseus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: