previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. accersere in senatum Lucretium placuit, ut1 disceptaret coram purgaretque sese. [2] ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M'.2 Iuventius Talna et Cn. Aufidius. [3] ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probis diem dixerunt. [4] senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello quod geratur de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata3 esse. [5] quae facta a4 C. Lucretio fierique ab L.5 Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate6 senatus quem non posse existimare, [6] qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri7 eius, intulisse populum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici8 paterentur? [7] litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in servitutem liberi venissent, ut eos conquirendos9 primo quoque [p. 32] tempore restituendosque in libertatem curaret;10 sociorum navalium neminem praeter magistros in hospitia deduci aequum censere. [8] haec Hortensio iussu senatus scripta. munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni11 publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent. [9] C. Lucretium, ubi dies quae dicta erat venit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt. [10] comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.

1 A.U.C. 584

2 tribuni plebis, M' Sigonius: tr_. pl. m. V.

3 grata Fr: gratia V.

4 a add. Fr: om.V.

5 L. Fr: lucretio V.

6 fieri voluntate Fr: fievoluntatates V.

7 patri Fr:. patria V.

8 magistratibus suis socii atque amici J. F. Gronovius et Duker, qui suis addidit, et ponens: magistratibusutsociatqueamici V: a magistratibus sociis et amicis Fr.

9 eos conquirendos primo quoque tempore Fr: eosconprimoquoquetempore V.

10 A.U.C. 584

11 Micythioni bekker: micioni V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: