previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt. [2] primi Athenienses introducti; ii se,1 quod navium habuerint militumque [3?] P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent,2 ipsosque etiam agrestis peregrino [p. 22] frumento alerent, tamen, ne deessent officio,3 confecisse; et alia quae imperarentur praestare paratos esse. [4] milesii nihil, quod4 praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet praestare se paratos esse polliciti sunt. [5] alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere5 ludosque anniversarios ei divae instituisse; et coronam auream quinquaginta pondo, [6?] quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. [7] hoc et6 Lampsaceni, octoginta pondo coronam afferentes, petebant, [8?] commemorantes discessisse se a Perseo,7 postquam Romanus exercitus8 in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. [9] pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi [p. 24] Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret,9 exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. [10] ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos10 in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. munera omnibus in singulos binum milium aeris data. alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. [11] et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae venerunt: legati Carthaginiensium11 tritici deciens centum milia et hordei quingenta12 indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; [12] id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium13 muneribus functos esse. [13] item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti imperaret senatus: aeque propenso animo et ea14 et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum [p. 26] esse. [14] gratiae et Carthaginiensibus et regi actae,15 rogatique ut ea quae pollicerentur16 ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.

1 introducti; ii se Fr: introductiipse V.

2 ararent nipperdey: arent V.

3 A.U.C. 584

4 quod add. Madvig: om. V.

5 commemoravere hertz: commemorave V: commemoraverunt Fr.

6 et add. J. F. Gronovius: om. V: etiam add. weissen- born.

7 discessisse se a Perseo Fr: discessisseeaperseo V.

8 Romanus exercitus Fr: romanoexercitu V.

9 A.U.C. 584

10 comiter responsum; Lampsacenos Fr: committerepossumlamsacenos V.

11 et Masinissae venerunt; legati Carthaginiensium add. H. J. Miller; eadem, legati omisso, Crévier: om. V.

12 quingenta Sigonius: quinquaginta V.

13 populi se gratorum fideliumque socium Fr: populisegrecatorumfideliumq. sociumque V.

14 et ea add. H. J. Müller: om. V.

15 A.U.C. 584

16 rogatique ut ea quae pollicerentur Fr: rogatiquaeuteaquaeuteaquaepollicerentur V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=76
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: