previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. ... tis tantum exinde pavorem1 ingressi2 castra, ostentantes capita, fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. [2] tum quoque fuga ingens facta est; et erant qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque complures eo nuntio audito in deditionem venerunt. [3] quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, [4?] cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit. [5] haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat. [6] Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque3 ex manubiis Antium ex flumine [p. 16] Loracinae duceret. [7] id opus centum triginta milibus4 aeris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit. [8] invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt5 in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse: [9] causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret,6 spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. [10] vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse.7 [11] indigna res senatui8 visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quae de Coronaeis9 decreverant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt. [12] et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. [13] iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum10 Abderitis iniustum bellum illatum conquirique omnes, [p. 18] qui in servitute sint, et restitui in libertatem aequum11 censere.

1 exinde kreyssig, pavorem Fr: extitit pavor V; ex fiducia pavorem M. Müller; coniecturam Kreyssigii non recipient edd.

2 A.U.C. 584

3 aquamque Fr: quamque V.

4 A.U.C. 584

5 averterunt Fr: averterent V.

6 imperaret Fr: impetraret V.

7 sub corona ceteros venisse. Fr: coronasubceterosvenisseetaudisse V.

8 Indigna res senatuiJ. F. Gronovius: indignesenatui V.

9 quae de Coronaeis Fr: quecoroneis V.

10 nuntiarent, senatum Fr: nuntiarentsenatununtiarent V.

11 A.U.C. 584

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (20):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: