previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M.1 Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, T. Sempronius Gracchus. hos duos censores creavit populus Romanus. [2] cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset,2 consules plebem apud senatum accusabant quod et3 iuniores non responderent. [3] adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem invitum militem ab iis fieri. [4] id ut ita4 esse scirent et patres conscripti, praetores se,5 quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse. [5] id praetoribus magna patrum approbatione,6 non sine suggillatione consulum mandatum est. censores, ut eam rem adiuvarent, ita in contione edixerunt:7 legem censui censendo [p. 50] dicturos esse, ut praeter commune omnium civium8 ius iurandum haec adiurarent: [6] “tu minor annis sex et quadraginta es tuque9 ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti10 et quotienscumque dilectus erit quoad11 hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum12 prodibis13 ? [7] ” item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio14 consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, [8?] ut qui eorum in15 Italia essent intra dies triginta, censi16 prius apud sese, in provinciam redirent; qui in patris aut avi potestate essent, eorum nomina ad se ederentur.17 [9] missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros. [10] hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset.

[p. 52]

1 M. Sigonius: C. V.

2 Macedonicum bellum cura esset Fr: macedonicibellicuramesse V.

3 et del. edd., J. F. Gronovius sequentes; at, ut monuit Drakenborch, cf. XLII. xxxii. 5.

4 ita kreyssig: itaut V.

5 se Harant: et V: et post quibus posuit Fr.

6 approbatione add. kreyssig: om. V.

7 contione edixerunt Fr: contionem eduxerunt V.

8 A.U.C. 585

9 es tuque Fr: estusque V.

10 prodisti Madvig: proditi V: prodito Fr: prodibis Duker.

11 quoad Harant: quac V: quamdiu Weissenborn: cum Madvig post Ursinum: quando goldbacher.

12 delectum (sic) Sigonius: dilectu V.

13 prodibis Fr: providebis V.

14 C. Popilio add. Fr: om. V.

15 eorum in Fr: eorumquiin V.

16 censi Fr: cons. V.

17 nomina ad se ederentur Fr: nomine adsederentur V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.43
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), A´NULUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAETOR
    • Smith's Bio, Cae'pio
    • Smith's Bio, Laevi'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: