Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
et alia novi generis hominum ex Hispania
legatio venit.
[2]
ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut
sibi oppidum, in quo habitarent, daretur.
[3]
senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad
Oceanum deduci placere;
[4]
qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari.
[5]
eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses
[p. 97]
venerunt.
[6]
Gulussa prior in senatum introductus et, quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua praeterea vellent imperare, praestaturum merito populi Romani est pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium caverent:
[7]
classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie pro Romanis et adversus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. hanc iniec ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.