Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. post hanc pugnam ex diversa fuga in unum
collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium
amissam quam superesse cernerent—nec enim plus
decem milia hominum erant—dediderunt sese, nihil
quidem illi pacti;
[2]
speraverant tamen, non1 atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeviturum.
[3]
at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit,
ipsos bonaque eorum vendidit; litterasque senatui
de rebus ab se gestis misit.
[4]
quas cum A. Atilius
praetor in curia recitasset—nam consul alter Postumius agris recognoscendis2 in Campania occupatus aberat—atrox res visa senatui,
[5?]
Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus
Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro
[p. 314]
inferentes bellum, deditos in fidem populi Romani3 omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletes esse,
[6?]
tot milia capitum innoxiorum, fidem implorantia populi Romani, ne quis umquam se
postea dedere auderet, pessimo exemplo venisse, et
distractos passim iustis quondam hostibus populi
Romani pacatos servire.
[7]
quas ob res placere senatui,
M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus
reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis,
quod4 eius reciperari possit, reddantur curare;
[8]
arma quoque reddi, eaque omnia primo5 quoque tempore fieri; nec ante consulem de provincia decedere quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram victoriam vincendo pugnantes,6 non saeviendo in afflictos fieri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.