previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. sub idem deinde tempus consilium et1 consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. [2] regiis2 creverant3 animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. [3] et Romani sentiebant4 cunctationem suam infamem apud socios esse, maxime indigne ferentes non latam Pheraeis opem. [4] consultantibus, quid agerentaderant autem Eumenes et Attalus in consiliotrepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur ut arma capiant.5 [5] interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. [6] Perseus hora6 ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt. [7] minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte GallorumCassignatus praeeratet levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. [8] constitit rex, incertus quantae hostium copiae essent. duas7 inde ex agmine turmas Thracum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Thracum misit. [p. 468] [9] proelium, cum8 pares numero essent neque ab hac9 aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria10 finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; [10] postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via11 omnis sine aqua et plurimi pulveris erat; affectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, [11] pugnaturos fuisse apparebat. cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore ut Romani equites abeuntium novissimum agmen aggrederentur; inde certamine orto, [12?] cum12 longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.

1 A.U.C. 583

2 ordirentur regiis Madvig: dirimentur regis V.

3 creverant Crévier: creuerunt V.

4 sentiebant Madvig: censebant V.

5 capiant Fr.: placeat V.

6 hora add. Sigonius: om. V.

7 quantae hostium copiae essent. duas Novák: quanta esse duos esse duos V.

8 proelium, cum Grynaeus: proelium esset cum V.

9 A.U.C. 583

10 incerta victoria Grynaeus: incertam victoriam V.

11 via add. Fr.: om. V.

12 cum add. Fr.: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sycurium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cassignatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cotys
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LARISSA
    • Smith's Bio, Cotys
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: