previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. mylae, proximum oppidum, ita munitum ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. [2] quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit. [3] itaque per triduum [p. 458] ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs1 et2 defensa. multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat;3 oppidanos, diem noctem eosdem tuentes moenia, non vulnera modo sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat. [4] quarto die cum et4 scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris5 ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; [5] quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi6 ab integris pulsi terga dederunt7 fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. [6] ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora quae caedibus superfuerunt8 venum data. diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, [7] inde postero die Gyrtonem pervenit. quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata9 quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu oppidanis recepit. [8] utraque oppida in faucibus sunt qua Tempe adeuntur,10 magis Gonnus. itaque11 et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac vallo munitum reliquit. [9] ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum statuit; [p. 460] simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto12 hostium agro. [10] namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis. is,13 qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. [11] ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.

1 A.U.C. 583

2 urbs et add. Madvig: om. V.

3 suppetebat Madvig: sedebat V.

4 et Fr.: et cum V.

5 depulsa vi muris Madvig: depulmoris V.

6 et fessi Fr.: effusi V.

7 dederunt add. Fr.: om. V.

8 superfuerunt Fr.: sublperfuereunt (sic) V.

9 tentata Fr.: pugnata V.

10 Tempe adeuntur J. F. Gronovius: tempestate adeunt V.

11 Gonnus itaque Sigonius: conustaque et V.

12 A.U.C. 583

13 Is add. Madvig: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
  • Cross-references to this page (20):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: