Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. cum per omnem orationem satis frequenti
assensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio
simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est ut
finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se
parare;1
[2]
iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos. contione2 dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit.
[3]
venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum.
[4]
omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis
[p. 456]
regios3 apparatus ad ea dictum sufficere. vehicula4 tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.
[5]
profectus inde toto exercitu, Eordaeam5 petens, ad Begorritim quem vocant lacum positis castris, postero
die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit.
[6]
deinde saltu angusto superatis montibus quos
Cambunios vocant descendit ad Azorum, Pythoum,
[7]
dolichen; Tripolim vocant incolentes. haec tria
oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis
dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem
concesserunt.
[8]
benigne his appellatis, haud dubius
Perrhaebos quoque idem facturos,6 . . . .7 urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.
[9]
cyretias oppugnare coactus primo8 die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.