previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. [2] semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate geritur;1 praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosequuntur. [3] contrahit enim non officii modo cura sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. [4] subit deinde cogitatio animos2 qui belli casus, quam incertus fortunae eventus communisque Mars belli sit; [5] adversa secundaque,3 quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit. [6] quem scire mortalium, utrius mentis utrius fortunae consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem4 in Capitolium ad eosdem deos a quibus proficiscatur visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, [7?] adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum [p. 442] accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen.5 [8] cum his cogitationibus6 omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. [9] duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres illustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manlii Acidini:7 alter M. Manlii, alter L. Manlii filius erat. [10] cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus8 atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniati agro9 posuit castra.

1 geritur Fr.: quaeritur V.

2 animos Madvig: animi V.

3 secundaque Madvig: secundaquaeque V.

4 scandentem kreyssig: stantem V.

5 A.U.C. 583

6 cogitationibus Fr.: cogitationum V.

7 Acidini Fr.: acili V.

8 profectus add. Madvig: om. V.

9 Apolloniati agro Fr.: apolliniomagro V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: