previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. [2] adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint quam exercitus in Graeciam traiceretur. [3] spatio autem indutiarum sumpto aequum bellum1 venturum: illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse2 ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. [4] haec ut summa ratione acta magna pars senatus approbabat;3 veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes.

[5] non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella4 maiores gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum pugnam et [p. 434] locum5 finire, in quo dimicaturi essent. [6] eadem6 fide indicatum Pyrrho regi medicum vitae eius insidiantem; eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum; [7] religionis haec Romanae7 esse, non versutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud quos8 fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit. [8] interdum in praesens tempus plus profici dolo quam virtute; sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque [p. 436] arte neque casu,9 sed collatis comminus viribus iusto10 ac pio esse bello superatum.

[9] haec seniores, quibus nova ac nimis callida minus11 placebat sapientia; vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis12 quam honesti cura erat, ut comprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum . . .13 quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera uti e re publica maxime visum esset agere. [10] A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessalia timentes ne, si indutiarum dies exisset, Perseus14 praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. [11] duo milia peditum Atilius ab Cn.15 Sicinio accersere16 ad eam rem agendam iussus. [12] et P. Lentulo qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia esset.

1 aequum (aecum) bellum fuegner: haecum V.

2 distraxisse Fr.: distraxissent V.

3 approbabat Fr.: adprobat V.

4 bella Fr.: bella magis quam V.

5 pugnam et locum kreyssig: om. V. alii alia: diem et locum Weissenborn fortasse malis.

6 A.U.C. 582

7 religionis haec Romanae Vahlen: regis haec romana V.

8 quos add. Fr.: om. V.

9 arte neque casu Fr.: parte neque casus V.

10 A.U.C. 582

11 callida minus add. Novák: om. V.

12 potior utilis Fr.: potior iutilius V.

13 fortasse numerus excidit (Duker).

14 Perseus add. Fr. * om. V.

15 Cn. Fr.: cos(sic) V.

16 accersere kreyssig: accensdere (sic) V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: