previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxime gratum erat Romanis, suo quique1 proprio decreto regiam2 societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti aequum censebat. [2] inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur. [3] thebae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu3 erant, aliis ad regem trahentibus civitatem, [p. 424] [4] aliis ad Romanos; et turba Coronaeorum Haliartiorumque convenerat ad defendendum decretum regiae societatis. sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem4 multitudo et, ut tolleretur regia societas decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari civitatem iussit. [5] Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his et5 separatim singulis fuerunt ad renovandam amicitiam mittendi Romam legatos. [6] ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxime volebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum6 proficiscuntur Ser. [7] Cornelio Chalcidem accersito.7 argis8 praebitum est iis concilium; ubi nihil9 aliud a gente Achaeorum petierunt quam ut mille milites darent. [8] id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis quae agenda in Graecia erant principio hiemis Romam redierunt.

[p. 426]

1 quique Fr.: quoque V.

2 regiam Weissenborn: propriam V.

3 magno motu kreyssig: magnotu V.

4 tandem Madvig: eadem V.

5 et add. J. F. Gronovius: om. V.

6 in Peloponnesum Madvig: ponnensum V.

7 accersito Fr.: arcersito V.

8 Argis Fr.: argi V.

9 nihil Fr.: res V. post res lacunam susp. viri docti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Porcius Cato.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pythium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thebae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thebani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boeoti
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haliartii
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, PRONOUNS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORONEIA
    • Smith's Bio, Callias
    • Smith's Bio, Di'cetas
    • Smith's Bio, Isme'nias
    • Smith's Bio, Serra'nus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: