previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. et tum quidem ab Dio Perseus in1 interiora regni recepit2 se, levi aura spei obiecta quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; post dies paucos ad constitutum locum venerunt. [2] magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non minore agmine legati venerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus civitatium, quae convenerant Larisam et renuntiare domum certa quae audissent volebant. [3] inerat cura insita mortalibus videndi congredientes3 nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. [4] ut4 in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit utri transgrederentur. aliquid illi regiae maiestati, aliquid hi5 populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset colloquium, existimabant deberi. [5] ioco etiam Marcius cunctantes6 movit: “Minor,” inquit, “ad maiores et”—quod Philippo ipsi cognomen erat—“filius ad patrem transeat.” [6] facile persuasum id regi est. aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret. Rex cum omni comitatu transire aequum censebat; legati vel cum tribus venire iubebant vel, si tantum agmen traduceret, obsides dare nihil fraudis fore in colloquio. [p. 408] [7] hippian et Pantauchum,7 [7] quos et legatos miserat,8 principes amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. [8] salutatio9 non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.

1 A.U.C. 582

2 recepit ed. parisina 1573: recipit V.

3 videndi congredientes Fr.: uiuendi congredientibus V.

4 ut add. Madvig: om. V.

5 hi add. Fr.

6 cunctantes Fr.: cunctantibus V.

7 Hippian et Pantaucum Fr. (-chum Crévier): hippian et pantacum V.

8 A.U.C. 582

9 salutatio Fr.: salutatis V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obsides
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pantauchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippias
    • Smith's Bio, Pantauchus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: