previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. provinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria consulibus1 decretae. [2] in Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet. [3] tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam, decretum. et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi. [4] priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: [5] lapidem in agro Crustumino in lucum2 Martis de caelo cecidisse; puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem visum; et Capuae [p. 212] multa in foro aedificia de caelo tacta; et Puteolis3 duas naves fulminis ictu concrematas esse. [6] inter haec quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit. [7] eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. [8] sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obvenit.

[9] legem dein de sociis C. Claudius tulit ex4 senatus consulto et edixit, qui socii5 nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres redirent. [10] quaestio qui ita non redissent L. Mummio praetori decreta est. [11] ad legem et edictum6 consulis senatus consultum adiectum est ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset quive postea futurus esset,7 apud eorum quem qui8 manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, [p. 214] civitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id9 10 non iuraret,11 eum manu mittendum non censuerunt. [12] haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi consulis. . .12 Mummio decreta est.

1 consulibus add. Perizonius.

2 lucum cluver: lacum Fr.

3 A.U.C. 577

4 ex add. J. F. Gronovius.

5 socii schmidt: socii ac Fr.

6 a syllaba TVM incipit V.

7 quive postea futurus esset add. Weissenborn.

8 qui add. Crévier.

9 in quo id heerwagen: inqvid V (ex corr., ut vid.).

10 A.U.C. 577

11 iuraret Fr.: ivrare V.

12 lacunam indicavit Madvig.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.42
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pisae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Titinius Curvus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Claudius Nero
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Gavillius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Histri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Iunius Brutus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LATI´NITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX SACRO´RUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUSCONSULTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • Smith's Bio, Brutus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: