previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra maria trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt; [2] milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. [3] inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis [p. 192] submota est. [4] secernere inde inermes ab armatis1 coepit. vix mille ducenti ex tanta multitudine qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent. [5] tunc demum nuntius missus2 ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium; et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. [6] tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant ut graviores aetate milites binos in ea iumenta ex quibus onera deiecta erant imponant; equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos tollant: [7] egregiam gloriam legionis fore si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse si in praeda occupati barbari subito opprimantur; sicut ceperint, posse capi. [8] summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque quae a mari reducebantur ad vallum accesserunt. [9] L. Atius, tribunus primus secundae legionis, [10?] non hortabatur modo milites sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo [p. 194] haberent, primum exutum castris hostem ad mare3 persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros: vino somnoque veri simile esse mersos iacere.

1 A.U.C. 576

2 missus add. Weissenborn.

3 A.U.C. 576

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (45 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lusitani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oretani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Postumius Albinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, >Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arevaci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carabis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carpetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtiberi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtiberia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cominius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Complega
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gracchuris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispam
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Illurcis
    • Smith's Bio, Albi'nus
    • Smith's Bio, Gracchus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: