previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Aemilius Lepidus pontifex maximus. [2] de senatu novem eiecerunt; insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio1 ante praetor [p. 276] in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris,2 cuius tum inter cives et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris3 erat. [3] consules votis in4 Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit ut Patavinorum in Venetia seditionem comprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant. [4] legati, qui in Aetoliam ad similes motus comprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. patavinis saluti fuit adventus consulis; neque aliud quod ageret5 in provincia cum habuisset, Romam redit. [5] censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium [p. 278] locaverunt, pontesque multis locis faciendos; et6 scaenam7 aedilibus praetoribusque praebendam; [6] et carceres in circo, et ova ad notas8 curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis9 in monte Albano consulibus, [7?] et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam. [8] et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt. [9] et intra10 eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt, et . .11 ab aede Veneris fecerunt. [p. 280] [10] idem Calatiae et Auximi muros faciendos locaverunt;12 venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta13 erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt. [11] et alter ex iis Fulvius Flaccusnam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se locaturum edixit14ipsorum pecunia Iovis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, [12?] et Pisauri viam silice sternendam, et Sinuessae magalia addenda15 . . . aviariae in his et cloacas et murum circumducendum. . . et forum porticibus16 tabernisque claudendum et Ianos tres faciendos. [13] haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equi adempti.

1 biennio Fr.: sibiennio V.

2 A.U.C. 580

3 censoris Fr.: consortis V.

4 votis in Crévier: votisetiametiamin V.

5 ageret Fr.: agere V.

6 A.U.C. 580

7 et scaenam Fr.: etaescenam V.

8 hic alibique lacunae agnoscuntur, margine cod. abscissa.

9 feriis Sigonius: ferreis V.

10 intra Perizonius: extra V.

11 in V legimus eo publico, sed locus corruptus nondum sanatus est; de cliuo Publicio cogitauit Perizonius; rem integram reliqui.

12 A.U.C. 580

13 redacta Fr.: redvcta V.

14 edixit add. Madvig.

15 magalia addenda roth: maca V vid. quae dixi de notis § 6 supra.

16 porticibus Fr.: etporticvs V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (77 total)
  • Commentary references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (28):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: