previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus. [2] itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis1 interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. [3] id cum Perseus animadvertisset, comprensis omnibus litterae. . . .2 Ceterum ne similis fuga servorum postea fieret, [4] cogitandum et illis esse. recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum [p. 260] apud regem quaerebat, et plerisque moderate et3 benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxime, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, [5?] Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur

[6] “parvainquitaut mediocris res, Achaei, quibusdam videtur agi: ego maxime gravissimam omnium4 non agi tantum arbitror sed quodam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus, quo caveramus,5 [7] scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus. [8] et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari6 patimur. [9] quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo7 nostra omnia continentur, violetur? nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius [p. 262] interpellatum est, id post mortem Philippi futurum.8 [10] duos ut scitis habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit Demetrius. [11] sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit; Persea, quem belli cum9 populo Romano prius paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit. [12] itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium in10 Dardaniam immisit; qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Graecia habuisset quam Asia Gallos habebat.11 [13] ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere volumus dicere, iam incohavit bellum. dolopiam armis subegit nec provocantes12 de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit. inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos ascendit. [14] haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit; quod sine ullius eorum quos oderat noxa,13 hoc magis temptationem metuo. [15] inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, [p. 264] [16] quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus,14 rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis (quantum enim interfluit fretum?)15 traicientem in Peloponnesum videamus, immisceamur16 Macedonibus armantibus se adversus Romanos. [17] ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra donec ad certum redigatur17 vanusne hic timor noster an verus fuerit. [18] si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo cogitare18 periculosum et immaturum videtur.”

1 iis add. Perizonius.

2 lacunam indicavit Fr.

3 A.U.C. 580

4 omnium Fr.: omnivmqve V.

5 sciremus, quo caveramus add. Vahlen.

6 tentari Fr.: temptare V.

7 quo Fr.: qva V.

8 A.U.C. 580

9 belli cum add. Madvig.

10 in add. J. F. Gronovius.

11 habebat Weissenborn: habeat V.

12 provocantes J. F. Gronovius: provinciis V.

13 noxa Duker: noxia V.

14 A.U.C. 580

15 interfluit fretum kreyssig: interfvitfretvs V.

16 immisceamur Sigonius: immiscemvr V.

17 redigatur J. F. Gronovius: dirigantvr V.

18 cogitare add. Fr.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (52 total)
  • Commentary references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.63
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lapicini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scordisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Audena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bastarnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Briniates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dardani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Garuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercates
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCORDISCI
    • Smith's Bio, Calli'crates
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: