previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. cis Appenninum Garuli et Lapicini et1 Hergates, trans Appenninum Friniates fuerant, intra2 Audenam amnem. P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in dicionem redactis arma ademit. [2] ob eas res in [p. 244] Gallia Liguribusque gestas duorum consulum ductu3 auspicioque senatus in triduum supplicationes decrevit et quadraginta hostiis sacrificari iussit.

[3] et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui principio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu4 brevi oppressus erat; [4] belli Macedonici subibat iam cura, miscente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina. et legati qui missi ad res visendas in Macedoniam erant, iam reverterant Romam renuntiaverantque bellum in Dardania esse. [5] simul venerant et ab rege Perseo oratores qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere. [6] senatus nec liberavit5 eius culpae regem neque arguit; moneri eum tantum modo iussit, ut etiam atque etiam curaret ut sanctum habere foedus quod ei cum Romanis esset,6 videri posset. [7] Dardani cum Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod speraverant, sed graviores fieri in dies cernerent, subnixos Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, audendum aliquid vel temere7 rati, omnes undique armati ad oppidum quod proximum castris Bastarnarum erat [p. 246] conveniunt. [8] hiems erat, et id anni tempus elegerant,8 ut Thraces Scordiscique in fines suos abirent. quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam dividunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars devio saltu circumducta ab tergo aggrederetur. [9] ceterum priusquam circumire castra hostium possent, pugnatum est; victique Dardani compelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris Bastarnarum aberat. [10] victores confestim secuti9 circumsidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hostibus aut vi expugnaturi. [11] interim Dardanorum altera manus, quae circumducta erat, ignara cladis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relicta cepit.10 . . .

.

1 A.U.C. 579

2 intra Crévier: inter V.

3 A.U.C. 579

4 magno conatu Fr.: magnvs conatvs V.

5 nec liberavit Fr.: neliberare V.

6 habere foedus quod ei cum Romanis esset jakob Gronovius: haberetesse V.

7 temere Fr.: temerare V.

8 A.U.C. 579

9 secuti Vahlen: vti V.

10 relicta cepit Madvig: relic V, sic desinens: vid. quae dixi supra de audita, xviii. 15.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: