Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. convivium eo die sodalium qui simul decurrerant uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab
Demetrio Perseus negasset.
[2]
festo die benigna
invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum
traxit.
[3]
commemoratio ibi certaminis ludicri et
iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem
ducibus abstineretur iactabantur.
[4]
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus
cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus
forte triclinio egressis male mulcatur.
[5]
huius rei
ignarus Demetrius “quin comisatum” inquit “ad
fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine
residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?”
[6]
omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant.
cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste
abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent.
[7]
nihil occulti esse in intestina discordia potest.
utraque domus speculatorum et proditorum plena
erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos
[p. 20]
nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire.1
[8]
etsi causa apparebat—nam ab iis pulsatum convivam
suum audierat—infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque
in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem
suam venientes, aditu ianuae arcet.
[9]
Demetrius per
vinum quod excluderetur paulisper vociferatus in
convivium redit, totius rei ignarus.
1 A.U.C. 572
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.